AQUAE in Utta

AQUAE in Utta
AQUAE in Utta
vulgo Aix en Otte, aliis Aiz en Ote, et Aix absolure, castellum olim Galliae in silva Utta, ad rivum in Venenam effluentem, non procul a Sedanto in Utta, ad Ecclesiae Tricassinae Episcopum pertinens: ubi Anglos 400. in praesidio fuisse A. C. 1358. et cum usque ad portas Augustobonae Tricassium incursionem faciendo pervenissent, a Tricassinis fusos esse, scribit, Aegitlius: qui addit, ab his qui evaserant, Aquas esse incensas atque desertas, Valesius, Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • UTTA — sylav olim Regia vel saltus Galliae, inter Agendicum Senonum et Augustobonam Tricassium, nunc Otte vulgo. Fuit olim, qualis hodieque est, maxima, inter Icaunam ac Venenam amnes longe lateque patens, ante Ann. 500. regnante Ludovicô Septimô, et a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”